Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 14.1.4 | Cic. Fam. 14.1.7 (English) | >>Cic. Fam. 14.2.1 |
14.1.5
quibus me voluisti agere gratias egi et me a te certiorem factum esse scripsi .
fac valeas et ad me tabellarios mittas , ut sciam quid agatur et vos quid agatis . mihi omnino iam brevis exspectatio est , Tulliolae et Ciceroni salutem dic . valete . D . a . d . vi K . Decembr . Dyrrhachi .
Dyrrhachium veni , quod et libera civitas est et in me officiosa et proxima Italiae ; sed si offendet me loci celebritas , alio me conferam , ad te scribam .
14.1.7
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 14.1.4 | Cic. Fam. 14.1.7 (English) | >>Cic. Fam. 14.2.1 |